- SUBSERICA Vestis
- SUBSERICA Vestisapud Lamprid. in Alexandro Seu. c. 40. Vestes sericas ipse raras habuit: holosericas minquam induit, subsericam numquam donavit: proprie dicta est, cuius stamen sericum, trama de lino erat, atque adeo quae subtextum habebat sericum. Alias enim etiam subsericae erant; quarum trama serica, stamen lineum, quaeque proin tramosericae dicebantur. Et quidem primus sericam, id est, holosericam vestem, apud Romanos, Heliogabalus adhibuit, uti Lamprid. c. 26. docet, cum antea subsericae tantum in usu essent, quas tamen etiam sericas appellârunt. Unde apud Auctores Heliogabalo priores sericarum vestium nomine non isi subsericae intelligendae sunt, ut cum Quintilianus meminit sericae togae, quam virigestabant. Post Heliogabalum vero, qui holosericae vestis usum, hactenus mulieribus solum frequentatum, ad fortiorem sexum primus transtulit, passim serica pro holosericis occurrunt. Sic serica texta, serica scutulata et serica varii coloris in Cod. Theod. holoserica sunt etc. uti docet pluribus Salmas. ad Vopisc. in Aureliano c. 45. et Tertullian. de Pallio c. 3. Mansêre autem Principibus sericae vestes, nec ad privatorum usum transiêrunt, quibus subsericae solum concessae, uti constat ex Vopisco d. l. et titulo Codicis. Unde inter munera, quae Claudio Gallienus, apud Pollionem, misisle legitur, habemus, Albam subsericam, paragaudem, triuncem unam; ubi tunica intelligitur stamine sericô subtexta; cuiusmodi tunicas vel purpruâ, vel paragaude, ornare moris fuit, uti apud eundem Salmas. ad loc. videre est.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.